Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co. 1881.
510
Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor
advolat Aeneae, tenui discrimine leti
esse suos, versis tempus succurrere Teucris.
Proxima quaeque metit gladio latumque per agmen
ardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum
515
caede nova quaerens. Pallas, Euander, in ipsis
omnia sunt oculis, mensae, quas advena primas
tunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatos
quattuor hic iuvenes, totidem, quos educat Ufens,
viventis rapit, inferias quos immolet umbris
520
captivoque rogi perfundat sanguine flammas.
Inde Mago procul infensam contenderat hastam.
Ille astu subit ac tremibunda supervolat hasta,
et genua amplectens effatur talia supplex:
“Per patrios manis et spes surgentis Iuli
525
te precor, hanc animam serves natoque patrique.
Est domus alta, iacent penitus defossa talenta
caelati argenti, sunt auri pondera facti
infectique mihi. Non hic victoria Teucrum
vertitur aut anima una dabit discrimina tanta.”
530
Dixerat. Aeneas contra cui talia reddit:
“Argenti atque auri memoras quae multa talenta,
natis parce tuis. Belli commercia Turnus
sustulit ista prior iam tum Pallante perempto.
Hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.”
535
Sic fatus galeam laeva tenet atque reflexa
cervice orantis capulo tenus applicat ensem.
Nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos,
infula cui sacra redimibat tempora vitta,
totus conlucens veste atque insignibus armis.