Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co. 1881.
clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror.
Excutior somno, et summi fastigia tecti
ascensu supero, atque arrectis auribus adsto:
in segetem veluti cum flamma furentibus austris
305
incidit, aut rapidus montano flumine torrens
sternit agros, sternit sata laeta boumque labores,
praecipitisque trahit silvas, stupet inscius alto
accipiens sonitum saxi de vertice pastor.
Tum vero manifesta fides, Danaumque patescunt
310
insidiae. Iam Deiphobi dedit ampla ruinam
Volcano superante domus; iam proxumus ardet
Ucalegon; Sigea igni freta lata relucent.
Exoritur clamorque virum clangorque tubarum.
Arma amens capio; nec sat rationis in armis,
315
sed glomerare manum bello et concurrere in arcem
cum sociis ardent animi; furor iraque mentem
praecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis.
Ecce autem telis Panthus elapsus Achivom,
Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos,
320
sacra manu victosque deos parvumque nepotem
ipse trahit, cursuque amens ad limina tendit.
“Quo res summa, loco, Panthu? Quam prendimus arcem?”
Vix ea fatus eram, gemitu cum talia reddit:
“Venit summa dies et ineluctabile tempus
325
Dardaniae: fuimus Troes, fuit Ilium et ingens
gloria Teucrorum; ferus omnia Iuppiter Argos
transtulit; incensa Danai dominantur in urbe.
Arduus armatos mediis in moenibus adstans
fundit equus, victorque Sinon incendia miscet
330
insultans; portis alii bipatentibus adsunt,