Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co. 1881.
obtulerat, fidens animi atque in utrumque paratus,
seu versare dolos, seu certae occumbere morti.
Undique visendi studio Troiana iuventus
circumfusa ruit, certantque inludere capto.
65
Accipe nunc Danaum insidias, et crimine ab uno
disce omnes.
Namque ut conspectu in medio turbatus, inermis
constitit atque oculis Phrygia agmina circumspexit:
“Heu, quae nunc tellus” inquit “quae me aequora possunt
70
accipere? Aut quid iam misero mihi denique restat,
cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi
Dardanidae infensi poenas cum sanguine poscunt?”
Quo gemitu conversi animi, compressus et omnis
impetus. Hortamur fari; quo sanguine cretus,
75
quidve ferat, memoret, quae sit fiducia capto.
Ille haec, deposita tandem formidine, fatur:
“Cuncta equidem tibi, Rex, fuerit quodcumque, fatebor
vera, inquit; neque me Argolica de gente negabo:
hoc primum; nec, si miserum Fortuna Sinonem
80
finxit, vanum etiam mendacemque improba finget.
Fando aliquod si forte tuas pervenit ad auris
Belidae nomen Palamedis et incluta fama
gloria, quem falsa sub proditione Pelasgi
insontem infando indicio, quia bella vetabat,
85
demisere neci, nunc cassum lumine lugent.
Illi me comitem et consanguinitate propinquum
pauper in arma pater primis huc misit ab annis,
dum stabat regno incolumis regumque vigebat
consiliis, et nos aliquod nomenque decusque
90
gessimus. Invidia postquam pellacis Ulixi—