Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co. 1881.
obscenas pelagi ferro foedare volucres:
sed neque vim plumis ullam nec volnera tergo
accipiunt, celerique fuga sub sidera lapsae
semesam praedam et vestigia foeda relinquunt.
245
Una in praecelsa consedit rupe Celaeno,
infelix vates, rumpitque hanc pectore vocem:
“Bellum etiam pro caede boum stratisque iuvencis,
Laomedontiadae, bellumne inferre paratis,
et patrio Harpyias insontis pellere regno?
250
Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta,
quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo
praedixit, vobis Furiarum ego maxuma pando.
Italiam cursu petitis, ventisque vocatis
ibitis Italiam, portusque intrare licebit;
255
sed non ante datam cingetis moenibus urbem,
quam vos dira fames nostraeque iniuria caedis
ambesas subigat malis absumere mensas.”
Dixit, et in silvam pennis ablata refugit.
At sociis subita gelidus formidine sanguis
260
deriguit; cecidere animi, nec iam amplius armis,
sed votis precibusque iubent exposcere pacem,
sive deae, seu sint dirae obscenaeque volucres.
Et pater Anchises passis de litore palmis
numina magna vocat, meritosque indicit honores:
265
“Di, prohibete minas; di, talem avertite casum,
et placidi servate pios!” Tum litore funem
deripere, excussosque iubet laxare rudentes.
Tendunt vela Noti; fugimus spumantibus undis,
qua cursum ventusque gubernatorque vocabat.
270
Iam medio adparet fluctu nemorosa Zacynthos