Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and
Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co.
1881.
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
391
dona sines? Ubi nunc nobis deus ille magister
392
requiquam memoratus Eryx? Ubi fama per omnem
393
Trinacriam, et spolia illa tuis pendentia tectis?”
394
Ille sub haec: “Non laudis amor, nec gloria cessit
395
pulsa metu; sed enim gelidus tardante senecta
396
sanguis hebet, frigentque effetae in corpore vires.
397
Si mihi, quae quondam fuerat, quaque improbus iste
398
exsultat fidens, si nunc foret illa iuventas,
399
haud equidem pretio inductus pulchroque iuvenco
400
venissem, nec dona moror.” Sic deinde locutus
401
in medium geminos immani pondere caestus
402
proiecit, quibus acer Eryx in proelia suetus
403
ferre manum, duroque intendere brachia tergo.
404
Obstipuere animi: tantorum ingentia septem
405
terga boum plumbo insuto ferroque rigebant.
406
Ante omnes stupet ipse Dares, longeque recusat;
407
magnanimusque Anchisiades et pondus et ipsa
408
huc illuc vinclorum immensa volumina versat.
409
Tum senior talis referebat pectore voces:
410
“Quid, si quis caestus ipsius et Herculis arma
411
vidisset, tristemque hoc ipso in litore pugnam?
412
Haec germanus Eryx quondam tuus arma gerebat;—
413
sanguine cernis adhuc sparsoque infecta cerebro;—
414
his magnum Alciden contra stetit; his ego suetus,
415
dum melior vires sanguis dabat, aemula necdum
416
temporibus geminis canebat sparsa senectus.
417
Sed si nostra Dares haec Troius arma recusat,
418
idque pio sedet Aeneae, prohat auctor Acestes,
419
aequemus pugnas. Erycis tibi terga remitto;
420
solve metus; et tu Troianos exue caestus.”