Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co. 1881.
partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes.
Bis conatus erat casus effingere in auro;
bis patriae cecidere manus. Quin protinus omnia
perlegerent oculis, ni iam praemissus Achates
35
adforet, atque una Phoebi Triviaeque sacerdos,
Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi:
“Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit;
nunc grege de intacto septem mactare iuvencos
praestiterit, totidem lectas de more bidentes.”
40
Talibus adfata Aenean (nec sacra morantur
iussa viri), Teucros vocat alta in templa sacerdos.
Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum,
quo lati ducunt aditus centum, ostia centum;
unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae.
45
Ventum erat ad limen, cum virgo. “Poscere fata
tempus” ait; “deus, ecce, deus!” Cui talia fanti
ante fores subito non voltus, non color unus,
non comptae mansere comae; sed pectus anhelum,
et rabie fera corda tument; maiorque videri,
50
nec mortale sonans, adflata est numine quando
iam propiore dei. “Cessas in vota precesque,
Tros” ait “Aenea? Cessas? Neque enim ante dehiscent
attonitae magna ora domus.” Et talia fata
conticuit. Gelidus Teucris per dura cucurrit
55
ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo:
“Phoebe, graves Troiae semper miserate labores,
Dardana qui Paridis direxti tela manusque
corpus in Aeacidae, magnas obeuntia terras
tot maria intravi duce te, penitusque repostas
60
Massylum gentes praetentaque Syrtibus arva,