Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co. 1881.
quique sacerdotes casti, dum vita manebat,
quique pii vates et Phoebo digna locuti,
inventas aut qui vitam excoluere per artes,
quique sui memores alios fecere merendo,
665
omnibus his nivea cinguntur tempora vitta.
Quos circumfusos sic est adfata Sybilla,
Musaeum ante omnes, medium nam plurima turba
hunc habet, atque umeris exstantem suspicit altis:
“Dicite, felices animae, tuque, optime vates,
670
quae regio Anchisen, quis habet locus? Illius ergo
venimus, et magnos Erebi transnavimus amnes.”
Atque huic responsum paucis ita reddidit heros:
“Nulli certa domus; lucis habitamus opacis,
riparumque toros et prata recentia rivis
675
incolimus. Sed vos, si fert ita corde voluntas,
hoc superate iugum; et facili iam tramite sistam.”
Dixit, et ante tulit gressum, camposque nitentis
desuper ostentat; dehinc summa cacumina linquunt.
At pater Anchises penitus convalle virenti
680
inclusas animas superumque ad lumen ituras
lustrabat studio recolens, omnemque suorum
forte recensebat numerum carosque nepotes,
fataque fortunasque virum moresque manusque.
Isque ubi tendentem adversum per gramina videt
685
Aenean, alacris palmas utrasque tetendit,
effusaeque genis lacrimae, et vox excidit ore:
“Venisti tandem, tuaque exspectata parenti
vicit iter durum pietas? Datur ora tueri,
nate, tua, et notas audire et reddere voces?
690
Sic equidem ducebam animo rebarque futurum,