Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co. 1881.
usquam aberit; cum tu supplex in rebus egenis
quas gentes Italum aut quas non oraveris urbes!
Causa mali tanti coniunx iterum hospita Teucris
externique iterum thalami.
95
Tu ne cede malis, sed contra audentior ito,
qua tua te Fortuna sinet. Via prima salutis,
quod minime reris, Graia pandetur ab urbe.”
Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla
horrendas canit ambages antroque remugit,
100
obscuris vera involvens: ea frena furenti
concutit, et stimulos sub pectore vertit Apollo.
Ut primum cessit furor et rabida ora quierunt,
incipit Aeneas heros: “Non ulla laborum,
O virgo, nova mi facies inopinave surgit;
105
omnia praecepi atque animo mecum ante peregi.
Unum oro: quando hic inferni ianua regis
dicitur, et tenebrosa palus Acheronte refuso,
ire ad conspectum cari genitoris et ora
contingat; doceas iter et sacra ostia pandas.
110
Illum ego per flammas et mille sequentia tela
eripui his umeris, medioque ex hoste recepi;
ille meum comitatus iter, maria omnia mecum
atque omnes pelagique minas caelique ferebat,
invalidus, vires ultra sortemque senectae.
115
Quin, ut te supplex peterem et tua limina adirem,
idem orans mandata dabat. Gnatique patrisque,
alma, precor, miserere;—potes namque omnia, nec te
nequiquam lucis Hecate praefecit Avernis;—
si potuit Manes arcessere coniugis Orpheus,
120
Threïcia fretus cithara fidibusque canoris,