Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co. 1881.
quam pater inventam, primas cum conderet arces,
ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus
Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis.
Huius apes summum densae (mirabile dictu),
65
stridore ingenti liquidum trans aethera vectae,
obsedere apicem, ex pedibus per mutua nexis
examen subitum ramo frondente pependit.
Continuo vates: “Externum cernimus,” inquit,
“adventare virum et partis petere agmen easdem
70
partibus ex isdem et summa dominarier arce.”
Praeterea, castis adolet dum altaria taedis
et iuxta genitorem adstat Lavinia virgo,
visa (nefas) longis comprendere crinibus ignem,
atque omnem ornatum flamma crepitante cremari
75
regalisque accensa comas, accensa coronam
insignem gemmis, tum fumida lumine fulvo
involvi ac totis Volcanum spargere tectis.
Id vero horrendum ac visu mirabile ferri:
namque fore inlustrem fama fatisque canebant
80
ipsam, sed populo magnum portendere bellum.
At rex sollicitus monstris oracula Fauni,
fatidici; genitoris, adit lucosque sub alta
consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro
fonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim.
85
Hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus
in dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos
Cum tulit et caesarum ovium sub nocte silenti
pellibus incubuit stratis somnosque petivit,
multa modis simulacra videt volitantia miris
90
et varias audit voces fruiturque deorum