Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co. 1881.
pectora, sunt animi et rebus spectata iuventus.”
Dixerat Aeneas. Ille os oculosque loquentis
iamdudum et totum lustrabat lumine corpus.
Tum sic pauca refert: “Ut te, fortissime Teucrum,
155
accipio agnoscoque libens! Ut verba parentis
et vocem Anchisae magni voltumque recordor!
Nam memini Hesionae visentem regna sororis
Laomedontiaden Priamum, Salamina petentem,
protinus Arcadiae gelidos invisere finis.
160
Tum mihi prima genas vestibat flore iuventas,
mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum
Laomedontiaden, sed cunctis altior ibat
Anchises: mihi mens iuvenali ardebat amore
compellare virum et dextrae coniungere dextram.
165
Accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi.
Ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas
discedens chlamydemque auro dedit intertextam
frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas.
Ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra,
170
et lux cum primum terris se crastina reddet,
auxilio laetos dimittam opibusque iuvabo.
Interea sacra haec, quando huc venistis amici,
annua, quae differre nefas, celebrate faventes
nobiscum et iam nunc sociorum adsuescite mensis.”
175
Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi
pocula gramineoque viros locat ipse sedili
praecipuumque toro et villosi pelle leonis
accipit Aenean solioque invitat acerno.
Tum lecti iuvenes certatim araeque sacerdos
180
viscera tosta ferunt taurorum onerantque canistris