Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co. 1881.
hinc partem patriae traheret. Tu, cuius et annis
et generi fatum indulgent, quem numina poscunt,
ingredere, o Teucrum atque Italum fortissime ductor.
hunc tibi praeterea, spes et solacia nostri,
515
Pallanta adiungam; sub te tolerare magistro
militiam et grave Martis opus, tua cernere facta
adsuescat primis et te miretur ab annis.
Arcadas huic equites bis centum, robora pubis
lecta dabo totidemque suo tibi nomine Pallas.”
520
Vix ea fatus erat, defixique ora tenebant
Aeneas Anchisiades et fidus Achates
multaque dura suo tristi cum corde putabant,
ni signum caelo Cytherea dedisset aperto.
Namque inproviso vibratus ab aethere fulgor
525
cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente
Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.
Suspiciunt, iterum atque iterum fragor increpat ingens:
arma inter nubem caeli regione serena
per sudum rutilare vident et pulsa tonare.
530
Obstipuere animis alii, sed Troius heros
agnovit sonitum et divae promissa parentis.
Tum memorat: β€œNe vero, hospes, ne quaere profecto,
quem casum portenta ferant: ego poscor Olympo.
Hoc signum cecinit missuram diva creatrix,
535
si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras
laturam auxilio.
Heu quantae miseris caedes Laurentibus instant;
quas poenas mihi, Turne, dabis; quam multa sub undas
scuta virum galeasque et fortia corpora volves,
540
Thybri pater! Poscant acies et foedera rumpant.”