Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co. 1881.
ora puer prima signans intonsa iuventa.
His amor unus erat, pariterque in bella ruebant:
tum quoque communi portam statione tenebant.
Nisus ait: “Dine hunc ardorem mentibus addunt,
185
Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido?
Aut pugnam aut aliquid iamdudum invadere magnum
mens agitat mihi nec placida contenta quietest.
Cernis, quae Rutulos habeat fiducia rerum.
Lumina rara micant; somno vinoque soluti
190
procubuere; silent late loca: percipe porro,
quid dubitem et quae nunc animo sententia surgat.
Aenean acciri omnes, populusque patresque,
exposcunt mittique viros, qui certa reportent.
Si tibi quae posco promittunt (nam mihi facti
195
fama sat est), tumulo videor reperire sub illo
posse viam ad muros et moenia Pallantea.”
Obstipuit magno laudum percussus amore
Euryalus; simul his ardentem adfatur amicum:
“Mene igitur socium summis adiungere rebus,
200
Nise, fugis? Solum te in tanta pericula mittam?
Non ita me genitor, bellis adsuetus Opheltes,
Argolicum terrorem inter Troiaeque labores
sublatum erudiit, nec tecum talia gessi,
magnanimum Aenean et fata extrema secutus:
205
est hic, est animus lucis contemptor et istum
qui vita bene credat emi, quo tendis, honorem.”
Nisus ad haec: “Equidem de te nil tale verebar
nec fas, non, ita me referat tibi magnus ovantem
Iuppiter aut quicumque oculis haec aspicit aequis.
210
Sed siquis, quae multa vides discrimine tali,