Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co. 1881.
intonuit laevum, sonat una fatifer arcus:
effugit horrendum stridens adducta sagitta
perque caput Remuli venit et cava tempora ferro
traicit. “I, verbis virtutem inlude superbis!
635
His capti Phryges haec Rutulis responsa remittunt.”
Hoc tantum Ascanius. Teucri clamore sequuntur
laetitiaque fremunt animosque ad sidera tollunt.
Aetheria tum forte plaga crinitus Apollo
desuper Ausonias acies urbemque videbat,
640
nube sedens, atque his victorem adfatur Iulum:
“Macte nova virtute, puer: sic itur ad astra,
dis genite et geniture deos. Iure omnia Bella
gente sub Assaraci fato ventura resident,
nec te Troia capit.” Simul haec effatus ab alto
645
aethere se misit, spirantis dimovet auras
Ascaniumque petit. Forma tum vertitur oris
antiquum in Buten; hic Dardanio Anchisae
armiger ante fuit fidusque ad limina custos,
tum comitem Ascanio pater addidit. Ibat Apollo
650
omnia longaevo similis, vocemque coloremque
et crinis albos et saeva sonoribus arma,
atque his ardentem dictis adfatur Iulum:
“Sit satis, Aenide, telis impune Numanum
oppetiisse tuis; primam hanc tibi magnus, Apollo
655
concedit laudem et paribus non invidet armis:
cetera parce, puer, bello.” Sic orsus Apollo
mortalis medio aspectus sermone reliquit
et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.
Agnovere deum proceres divinaque tela
660
Dardanidae pharetramque fuga sensere sonantem.