Satyrarum libri, Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
1.9
Ibam forte Via Sacra, sicut meus est mos,
nescio quid meditans nugarum, totus in illis:
accurrit quidam notus mihi nomine tantum:
arreptaque manu, ‘quid agis, dulcissime rerum?’
5
‘suaviter, ut nunc est,’ inquam ‘et cupio omnia quae vis.’
cum adsectaretur, ‘numquid vis?’ occupo. at ille
‘noris nos’ inquit; ‘docti sumus.’ hic ego ‘pluris
hoc’ inquam ‘mihi eris.’ misere discedere quaerens
ire modo ocius, interdum consistere, in aurem
10
dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos
manaret talos. ‘o te, Bollane, cerebri
felicem’ aiebam tacitus, cum quidlibet ille
garriret, vicos, urbem laudaret. ut illi
nil respondebam, ‘misere cupis’ inquit ‘abire:
15
iamdudum video; sed nil agis: usque tenebo;
persequar hinc quo nunc iter est tibi.’ ‘nil opus est te
circumagi: quendam volo visere non tibi notum;
trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.’
‘nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te.’
20
demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus,
cum gravius dorso subiit onus. incipit ille:
‘si bene me novi, non Viscum pluris amicum,
non Varium facies; nam quis me scribere pluris
aut citius possit versus? quis membra movere
25
mollius? invideat quod et Hermogenes, ego canto.’
interpellandi locus hic erat ‘est tibi mater,
cognati, quis te salvo est opus?’ ‘haud mihi quisquam.
omnis conposui.’ ‘felices. nunc ego resto.
confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella
30
quod puero cecinit divina mota anus urna: