Amores, Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris, R. Ehwald, edidit ex Rudolphi Merkelii recognitione, Leipzig, B. G. Teubner, 1907
Et vendit quod utrumque iuvat quod uterque petebat,
Et pretium, quanti gaudeat ipsa, facit.
Quae Venus ex aequo ventura est grata duobus,
Altera cur illam vendit et alter emit?
35
Cur mihi sit damno, tibi sit lucrosa voluptas,
Quam socio motu femina virque ferunt?
Non bene conducti vendunt periuria testes,
Non bene selecti iudicis arca patet.
Turpe reos empta miseros defendere lingua;
40
Quod faciat magni, turpe tribunal, opes;
Turpe tori reditu census augere paternos,
Et faciem lucro prostituisse suam.
Gratia pro rebus merito debetur inemptis;
Pro male conducto gratia nulla toro.
45
Omnia conductor solvit; mercede soluta
Non manet officio debitor ille tuo.
Parcite, formosae, pretium pro nocte pacisci;
Non habet eventus sordida praeda bonos.
Non fuit armillas tanti pepigisse Sabinas,
50
Ut premerent sacrae virginis arma caput;
E quibus exierat, traiecit viscera ferro
Filius, et poenae causa monile fuit.
Nec tamen indignum est a divite praemia posci;
Munera poscenti quod dare possit, habet.
55
Carpite de plenis pendentes vitibus uvas;
Praebeat Alcinoi poma benignus ager!
Officium pauper numeret studiumque fidemque;
Quod quis habet, dominae conferat omne suae.
Est quoque carminibus meritas celebrare puellas
60
Dos mea; quam volui, nota fit arte mea.