Amores, Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris, R. Ehwald, edidit ex Rudolphi Merkelii recognitione, Leipzig, B. G. Teubner, 1907
1.10
Qualis ab Eurota Phrygiis avecta carinis
Coniugibus belli causa duobus erat,
Qualis erat Lede, quam plumis abditus albis
Callidus in falsa lusit adulter ave,
5
Qualis Amymone siccis erravit in agris,
Cum premeret summi verticis urna comas —
Talis eras; aquilamque in te taurumque timebam,
Et quidquid magno de Iove fecit amor.
Nunc timor omnis abest, animique resanuit error,
10
Nec facies oculos iam capit ista meos.
Cur sim mutatus, quaeris? quia munera poscis.
Haec te non patitur causa placere mihi.
Donec eras simplex, animum cum corpore amavi;
Nunc mentis vitio laesa figura tua est.
15
Et puer est et nudus Amor; sine sordibus annos
Et nullas vestes, ut sit apertus, habet.
Quid puerum Veneris pretio prostare iubetis?
Quo pretium condat, non habet ille sinum!
Nec Venus apta feris Veneris nec filius armis —
20
Non decet inbelles aera merere deos.
Stat meretrix certo cuivis mercabilis aere,
Et miseras iusso corpore quaerit opes;
Devovet imperium tamen haec lenonis avari
Et, quod vos facitis sponte, coacta facit.
25
Sumite in exemplum pecudes ratione carentes;
Turpe erit, ingenium mitius esse feris.
Non equa munus equum, non taurum vacca poposcit;
Non aries placitam munere captat ovem.
Sola viro mulier spoliis exultat ademptis,
30
Sola locat noctes, sola licenda venit,