Amores, Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris, R. Ehwald, edidit ex Rudolphi Merkelii recognitione, Leipzig, B. G. Teubner, 1907
Ergo desidiam quicumque vocabat amorem,
Desinat. ingenii est experientis amor.
Ardet in abducta Briseide magnus Achilles —
Dum licet, Argeas frangite, Troes, opes!
35
Hector ab Andromaches conplexibus ibat ad arma,
Et, galeam capiti quae daret, uxor erat.
Summa ducum, Atrides, visa Priameide fertur
Maenadis effusis obstipuisse comis.
Mars quoque deprensus fabrilia vincula sensit;
40
Notior in caelo fabula nulla fuit.
Ipse ego segnis eram discinctaque in otia natus;
Mollierant animos lectus et umbra meos.
Inpulit ignavum formosae cura puellae
Iussit et in castris aera merere suis.
45
Inde vides agilem nocturnaque bella gerentem.
Qui nolet fieri desidiosus, amet!