Amores, Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris, R. Ehwald, edidit ex Rudolphi Merkelii recognitione, Leipzig, B. G. Teubner, 1907
1.13
Iam super oceanum venit a seniore marito
Flava pruinoso quae vehit axe diem.
'Quo properas, Aurora? mane! — sic Memnonis umbris
Annua sollemni caede parentet avis!
5
Nunc iuvat in teneris dominae iacuisse lacertis;
Si quando, lateri nunc bene iuncta meo est.
Nunc etiam somni pingues et frigidus aer,
Et liquidum tenui gutture cantat avis.
Quo properas, ingrata viris, ingrata puellis?
10
Roscida purpurea supprime lora manu!
Ante tuos ortus melius sua sidera servat
Navita nec media nescius errat aqua;
Te surgit quamvis lassus veniente viator,
Et miles saevas aptat ad arma manus.
15
Prima bidente vides oneratos arva colentes;
Prima vocas tardos sub iuga panda boves.
Tu pueros somno fraudas tradisque magistris,
Ut subeant tenerae verbera saeva manus;
Atque vades sponsum stultos ante Atria mittis,
20
Unius ut verbi grandia damna ferant.
Nec tu consulto, nec tu iucunda diserto;
Cogitur ad lites surgere uterque novas.
Tu, cum feminei possint cessare labores,
Lanificam revocas ad sua pensa manum.
25
Omnia perpeterer — sed surgere mane puellas,
Quis nisi cui non est ulla puella ferat?
Optavi quotiens, ne nox tibi cedere vellet,
Ne fugerent vultus sidera mota tuos!
Optavi quotiens, aut ventus frangeret axem,
30
Aut caderet spissa nube retentus equus!