Amores, Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris, R. Ehwald, edidit ex Rudolphi Merkelii recognitione, Leipzig, B. G. Teubner, 1907
Invida, quo properas? quod erat tibi filius ater,
Materni fuerat pectoris ille color.
35
Tithono vellem de te narrare liceret;
Fabula non caelo turpior ulla foret.
Illum dum refugis, longo quia grandior aevo,
Surgis ad invisas a sene mane rotas.
At si, quem mavis, Cephalum conplexa teneres,
40
Clamares: "lente currite, noctis equi!"
Cur ego plectar amans, si vir tibi marcet ab annis?
Num me nupsisti conciliante seni?
Adspice, quot somnos iuveni donarit amato
Luna! — neque illius forma secunda tuae.
45
Ipse deum genitor, ne te tam saepe videret,
Commisit noctes in sua vota duas.'
Iurgia finieram. scires audisse: rubebat —
Nec tamen adsueto tardius orta dies!