Amores, Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris, R. Ehwald, edidit ex Rudolphi Merkelii recognitione, Leipzig, B. G. Teubner, 1907
1.14
Dicebam 'medicare tuos desiste capillos!'
Tingere quam possis, iam tibi nulla coma est.
At si passa fores, quid erat spatiosius illis?
Contigerant imum, qua patet usque, latus.
5
Quid, quod erant tenues, et quos ornare timeres?
Vela colorati qualia Seres habent,
Vel pede quod gracili deducit aranea filum,
Cum leve deserta sub trabe nectit opus.
Nec tamen ater erat nec erat tamen aureus ille,
10
Sed, quamvis neuter, mixtus uterque color —
Qualem clivosae madidis in vallibus Idae
Ardua derepto cortice cedrus habet.
Adde, quod et dociles et centum flexibus apti
Et tibi nullius causa doloris erant.
15
Non acus abrupit, non vallum pectinis illos.
Ornatrix tuto corpore semper erat;
Ante meos saepe est oculos ornata nec umquam
Bracchia derepta saucia fecit acu.
Saepe etiam nondum digestis mane capillis
20
Purpureo iacuit semisupina toro.
Tum quoque erat neclecta decens, ut Threcia Bacche,
Cum temere in viridi gramine lassa iacet.
Cum graciles essent tamen et lanuginis instar,
Heu, male vexatae quanta tulere comae!
25
Quam se praebuerunt ferro patienter et igni,
Ut fieret torto nexilis orbe sinus!
Clamabam: 'scelus est istos, scelus urere crines!
Sponte decent; capiti, ferrea, parce tuo!
Vim procul hinc remove! non est, qui debeat uri;
30
Erudit admotas ipse capillus acus.'