Amores, Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris, R. Ehwald, edidit ex Rudolphi Merkelii recognitione, Leipzig, B. G. Teubner, 1907
Nocte vir includet, lacrimis ego maestus obortis,
Qua licet, ad saevas prosequar usque fores.
Oscula iam sumet, iam non tantum oscula sumet:
Quod mihi das furtim, iure coacta dabis.
65
Verum invita dato — potes hoc — similisque coactae;
Blanditiae taceant, sitque maligna Venus.
Si mea vota valent, illum quoque ne iuvet, opto;
Si minus, at certe te iuvet inde nihil.
Sed quaecumque tamen noctem fortuna sequetur,
70
Cras mihi constanti voce dedisse nega!