Amores, Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris, R. Ehwald, edidit ex Rudolphi Merkelii recognitione, Leipzig, B. G. Teubner, 1907
Quae tu reddideris ego primus pocula sumam,
Et, qua tu biberis, hac ego parte bibam.
Si tibi forte dabit, quod praegustaverit ipse,
Reice libatos illius ore cibos.
35
Nec premat inpositis sinito tua colla lacertis,
Mite nec in rigido pectore pone caput;
Nec sinus admittat digitos habilesve papillae;
Oscula praecipue nulla dedisse velis!
Oscula si dederis, fiam manifestus amator
40
Et dicam 'mea sunt!' iniciamque manum.
Haec tamen adspiciam, sed quae bene pallia celant,
Illa mihi caeci causa timoris erunt.
Nec femori committe femur nec crure cohaere
Nec tenerum duro cum pede iunge pedem.
45
Multa miser timeo, quia feci multa proterve,
Exemplique metu torqueor, ecce, mei.
Saepe mihi dominaeque meae properata voluptas
Veste sub iniecta dulce peregit opus.
Hoc tu non facies; sed, ne fecisse puteris,
50
Conscia de tergo pallia deme tuo.
Vir bibat usque roga — precibus tamen oscula desint! —
Dumque bibit, furtim si potes, adde merum.
Si bene conpositus somno vinoque iacebit,
Consilium nobis resque locusque dabunt.
55
Cum surges abitura domum, surgemus et omnes,
In medium turbae fac memor agmen eas.
Agmine me invenies aut invenieris in illo:
Quidquid ibi poteris tangere, tange, mei.
Me miserum! monui, paucas quod prosit in horas;
60
Separor a domina nocte iubente mea.