Amores, Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris, R. Ehwald, edidit ex Rudolphi Merkelii recognitione, Leipzig, B. G. Teubner, 1907
2.11
Prima malas docuit mirantibus aequoris undis
Peliaco pinus vertice caesa vias,
Quae concurrentis inter temeraria cautes
Conspicuam fulvo vellere vexit ovem.
5
O utinam, nequis remo freta longa moveret,
Argo funestas pressa bibisset aquas!
Ecce, fugit notumque torum sociosque Penates
Fallacisque vias ire Corinna parat.
Quam tibi, me miserum, Zephyros Eurosque timebo
10
Et gelidum Borean egelidumque Notum!
Non illic urbes, non tu mirabere silvas;
Una est iniusti caerula forma maris.
Nec medius tenuis conchas pictosque lapillos
Pontus habet; bibuli litoris illa mora est.
15
Litora marmoreis pedibus signate, puellae;
Hactenus est tutum — cetera caeca via est.
Et vobis alii ventorum proelia narrent;
Quas Scylla infestet, quasve Charybdis aquas;
Et quibus emineant violenta Ceraunia saxis;
20
Quo lateant Syrtes magna minorque sinu.
Haec alii referant ad vos; quod quisque loquetur,
Credite! credenti nulla procella nocet.
Sero respicitur tellus, ubi fune soluto
Currit in inmensum panda carina salum;
25
Navita sollicitus cum ventos horret iniquos
Et prope tam letum, quam prope cernit aquam.
Quod si concussas Triton exasperet undas,
Quam tibi sit toto nullus in ore color!
Tum generosa voces fecundae sidera Ledae
30
Et 'felix,' dicas 'quem sua terra tenet!'