Amores, Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris, R. Ehwald, edidit ex Rudolphi Merkelii recognitione, Leipzig, B. G. Teubner, 1907
Tutius est fovisse torum, legisse libellos,
Threiciam digitis increpuisse lyram.
At, si vana ferunt volucres mea dicta procellae,
Aequa tamen puppi sit Galatea tuae!
35
Vestrum crimen erit talis iactura puellae,
Nereidesque deae Nereidumque pater.
Vade memor nostri vento reditura secundo;
Inpleat illa tuos fortior aura sinus!
Tum mare in haec magnus proclinet litora Nereus;
40
Huc venti spirent, huc agat aestus aquas!
Ipsa roges, Zephyri veniant in lintea pleni,
Ipsa tua moveas turgida vela manu!
Primus ego adspiciam notam de litore puppim,
Et dicam: 'nostros advehit illa deos!'
45
Excipiamque umeris et multa sine ordine carpam
Oscula. pro reditu victima vota cadet;
Inque tori formam molles sternentur harenae,
Et cumulus mensae quilibet esse potest.
Illic adposito narrabis multa Lyaeo —
50
Paene sit ut mediis obruta navis aquis;
Dumque ad me properas, neque iniquae tempora noctis
Nec te praecipites extimuisse Notos.
Omnia pro veris credam, sint ficta licebit —
Cur ego non votis blandiar ipse meis?
55
Haec mihi quamprimum caelo nitidissimus alto
Lucifer admisso tempora portet equo!