Amores, Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris, R. Ehwald, edidit ex Rudolphi Merkelii recognitione, Leipzig, B. G. Teubner, 1907
2.19
Si tibi non opus est servata, stulte, puella,
At mihi fac serves, quo magis ipse velim!
Quod licet, ingratum est; quod non licet acrius urit.
Ferreus est, siquis, quod sinit alter, amat
5
Speremus pariter, pariter metuamus amantes,
Et faciat voto rara repulsa locum.
Quo mihi fortunam, quae numquam fallere curet?
Nil ego, quod nullo tempore laedat, amo!
Viderat hoc in me vitium versuta Corinna,
10
Quaque capi possem, callida norat opem.
A, quotiens sani capitis mentita dolores
Cunctantem tardo iussit abire pede!
A, quotiens finxit culpam, quantumque licebat
Insonti, speciem praebuit esse nocens!
15
Sic ubi vexarat tepidosque refoverat ignis,
Rursus erat votis comis et apta meis.
Quas mihi blanditias, quam dulcia verba parabat
Oscula, di magni, qualia quotque dabat!
Tu quoque, quae nostros rapuisti nuper ocellos,
20
Saepe time simulans, saepe rogata nega;
Et sine me ante tuos proiectum in limine postis
Longa pruinosa frigora nocte pati.
Sic mihi durat amor longosque adolescit in annos;
Hoc iuvat; haec animi sunt alimenta mei.
25
Pinguis amor nimiumque patens in taedia nobis
Vertitur et, stomacho dulcis ut esca, nocet.
Si numquam Danaen habuisset aenea turris,
Non esset Danae de Iove facta parens;
Dum servat Iuno mutatam cornibus Io,
30
Facta est, quam fuerat, gratior illa Iovi.