Amores, Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris, R. Ehwald, edidit ex Rudolphi Merkelii recognitione, Leipzig, B. G. Teubner, 1907
3.8
Et quisquam ingenuas etiamnunc suspicit artes,
Aut tenerum dotes carmen habere putat?
Ingenium quondam fuerat pretiosius auro;
At nunc barbaria est grandis, habere nihil.
5
Cum pulchrae dominae nostri placuere libelli,
Quo licuit libris, non licet ire mihi;
Cum bene laudavit, laudato ianua clausa est.
Turpiter huc illuc ingeniosus eo.
Ecce, recens dives parto per vulnera censu
10
Praefertur nobis sanguine pastus eques!
Hunc potes amplecti formosis, vita, lacertis?
Huius in amplexu, vita, iacere potes?
Si nescis, caput hoc galeam portare solebat;
Ense latus cinctum, quod tibi servit, erat;
15
Laeva manus, cui nunc serum male convenit aurum,
Scuta tulit; dextram tange — cruenta fuit!
Qua periit aliquis, potes hanc contingere dextram?
Heu, ubi mollities pectoris illa tui?
Cerne cicatrices, veteris vestigia pugnae —
20
Quaesitum est illi corpore, quidquid habet.
Forsitan et, quotiens hominem iugulaverit, ille
Indicet! hoc fassas tangis, avara, manus?
Ille ego Musarum purus Phoebique sacerdos
Ad rigidas canto carmen inane fores?
25
Discite, qui sapitis, non quae nos scimus inertes,
Sed trepidas acies et fera castra sequi
Proque bono versu primum deducite pilum!
Nox tibi, si belles, possit, Homere, dari.
Iuppiter, admonitus nihil esse potentius auro,
30
Corruptae pretium virginis ipse fuit.