Amores, Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris, R. Ehwald, edidit ex Rudolphi Merkelii recognitione, Leipzig, B. G. Teubner, 1907
Sic Nemesis longum, sic Delia nomen habebunt,
Altera cura recens, altera primus amor.
Quid vos sacra iuvant? quid nunc Aegyptia prosunt
Sistra? quid in vacuo secubuisse toro?
35
Cum rapiunt mala fata bonos — ignoscite fasso! —
Sollicitor nullos esse putare deos.
Vive pius — moriere; pius cole sacra — colentem
Mors gravis a templis in cava busta trahet;
Carminibus confide bonis — iacet, ecce, Tibullus:
40
Vix manet e toto, parva quod urna capit!
Tene, sacer vates, flammae rapuere rogales
Pectoribus pasci nec timuere tuis?
Aurea sanctorum potuissent templa deorum
Urere, quae tantum sustinuere nefas!
45
Avertit vultus, Erycis quae possidet arces;
Sunt quoque, qui lacrimas continuisse negant.
Sed tamen hoc melius, quam si Phaeacia tellus
Ignotum vili supposuisset humo.
Hinc certe madidos fugientis pressit ocellos
50
Mater et in cineres ultima dona tulit;
Hinc soror in partem misera cum matre doloris
Venit inornatas dilaniata comas,
Cumque tuis sua iunxerunt Nemesisque priorque
Oscula nec solos destituere rogos.
55
Delia discedens 'felicius' inquit 'amata
Sum tibi; vixisti, dum tuus ignis eram.'
Cui Nemesis 'quid' ait 'tibi sunt mea damna dolori?
Me tenuit moriens deficiente manu.'
Si tamen e nobis aliquid nisi nomen et umbra
60
Restat, in Elysia valle Tibullus erit.