Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Ergo ego nec lacrimas matris moritura videbo,
120
Nec, mea qui digitis lumina condat, erit?
Spiritus infelix peregrinas ibit in auras,
Nec positos artus unguet amica manus?
Ossa superstabunt volucres inhumata marinae?
Haec sunt officiis digna sepulcra meis?
125
Ibis Cecropios portus patriaque receptus,
Cum steteris turbae celsus in ore tuae
Et bene narraris letum taurique virique
Sectaque per dubias saxea tecta vias,
Me quoque narrato sola tellure relictam!
130
Non ego sum titulis subripienda tuis.
Nec pater est Aegeus, nec tu Pittheidos Aethrae
Filius; auctores saxa fretumque tui!
Di facerent, ut me summa de puppe videres;
Movisset vultus maesta figura tuos!
135
Nunc quoque non oculis, sed, qua potes, adspice mente
Haerentem scopulo, quem vaga pulsat aqua.
Adspice demissos lugentis more capillos
Et tunicas lacrimis sicut ab imbre gravis.
Corpus, ut inpulsae segetes aquilonibus, horret,
140
Litteraque articulo pressa tremente labat.
Non te per meritum, quoniam male cessit, adoro;
Debita sit facto gratia nulla meo.
Sed ne poena quidem! si non ego causa salutis,
Non tamen est, cur sis tu mihi causa necis.
145
Has tibi plangendo lugubria pectora lassas
Infelix tendo trans freta lata manus;
Hos tibi — qui superant — ostendo maesta capillos!
Per lacrimas oro, quas tua facta movent —