Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Laodamia Protesilao
Mittit et optat amans, quo mittitur, ire salutem
Haemonis Haemonio Laodamia viro.
Aulide te fama est vento retinente morari.
At me cum fugeres, hic ubi ventus erat?
5
Tum freta debuerant vestris obsistere remis;
Illud erat saevis utile tempus aquis.
Oscula plura viro mandataque plura dedissem;
Et sunt quae volui dicere multa tibi.
Raptus es hinc praeceps, et qui tua vela vocaret,
10
Quem cuperent nautae, non ego, ventus erat;
Ventus erat nautis aptus, non aptus amanti.
Solvor ab amplexu, Protesilae, tuo,
Linguaque mandantis verba inperfecta reliquit;
Vix illud potui dicere triste 'vale!'
15
Incubuit Boreas abreptaque vela tetendit,
Iamque meus longe Protesilaus erat.
Dum potui spectare virum, spectare iuvabat,
Sumque tuos oculos usque secuta meis;
Ut te non poteram, poteram tua vela videre,
20
Vela diu vultus detinuere meos.
At postquam nec te nec vela fugacia vidi,
Et quod spectarem nil nisi pontus erat,
Lux quoque tecum abiit, tenebrisque exanguis obortis
Succiduo dicor procubuisse genu.
25
Vix socer Iphiclus, vix me grandaevus Acastus,
Vix mater gelida maesta refecit aqua;
Officium fecere pium, sed inutile nobis.
Indignor miserae non licuisse mori!
Ut rediit animus, pariter rediere dolores.
30
Pectora legitimus casta momordit amor.
Nec mihi pectendos cura est praebere capillos,
Nec libet aurata corpora veste tegi.
Ut quas pampinea tetigisse Bicorniger hasta,
Creditur, huc illuc, qua furor egit, eo.
35
Conveniunt matres Phylaceides et mihi clamant:
'Indue regales, Laudamia, sinus!'
Scilicet ipsa geram saturatas murice lanas,
Bella sub Iliacis moenibus ille geret?
Ipsa comas pectar, galea caput ille premetur?
40
Ipsa novas vestes, dura vir arma feret?
Qua possum, squalore tuos imitata labores
Dicar, et haec belli tempora tristis agam.
Dyspari Priamide, damno formose tuorum,
Tam sis hostis iners, quam malus hospes eras!
45
Aut te Taenariae faciem culpasse maritae,
Aut illi vellem displicuisse tuam!
Tu, qui pro rapta nimium, Menelae, laboras,
Ei mihi, quam multis flebilis ultor eris!
Di, precor, a nobis omen removete sinistrum,
50
Et sua det Reduci vir meus arma Iovi!
Sed timeo, quotiens subiit miserabile bellum;
More nivis lacrimae sole madentis eunt.
Ilion et Tenedos Simoisque et Xanthus et Ide
Nomina sunt ipso paene timenda sono.
55
Nec rapere ausurus, nisi se defendere posset,
Hospes erat; vires noverat ille suas.
57
Venerat, ut fama est, multo spectabilis auro
Quique suo Phrygias corpore ferret opes,
Classe virisque potens, per quae fera bella geruntur —
60
Et sequitur regni pars quotacumque sui?
His ego te victam, consors Ledaea gemellis,
Suspicor; haec Danais posse nocere puto.
65
Hectora, quisquis is est, si sum tibi cura, caveto;
Signatum memori pectore nomen habe!
Hunc ubi vitaris, alios vitare memento
Et multos illic Hectoras esse puta;
Et facito dicas, quotiens pugnare parabis:
70
'Parcere me iussit Laodamia sibi.'
Si cadere Argolico fas est sub milite Troiam,
Te quoque non ullum vulnus habente cadet.
Pugnet et adversos tendat Menelaus in hostis;
Hostibus e mediis nupta petenda viro est.
75
Causa tua est dispar; tu tantum vivere pugna,
Inque pios dominae posse redire sinus.
Parcite, Dardanidae, de tot, precor, hostibus uni,
80
Ne meus ex illo corpore sanguis eat!
Non est quem deceat nudo concurrere ferro,
Saevaque in oppositos pectora ferre viros;
Fortius ille potest multo, quam pugnat, amare.
Bella gerant alii; Protesilaus amet!
85
Nunc fateor — volui revocare, animusque ferebat;
Substitit auspicii lingua timore mali.
Cum foribus velles ad Troiam exire paternis,
Pes tuus offenso limine signa dedit.
Ut vidi, ingemui, tacitoque in pectore dixi:
90
'Signa reversuri sint, precor, ista viri!'
Haec tibi nunc refero, ne sis animosus in armis;
Fac, meus in ventos hic timor omnis eat!
Sors quoque nescio quem fato designat iniquo,
Qui primus Danaum Troada tangat humum.
95
Infelix, quae prima virum lugebit ademptum!
Di faciant, ne tu strenuus esse velis!
Inter mille rates tua sit millensima puppis,
Iamque fatigatas ultima verset aquas!
Hoc quoque praemoneo: de nave novissimus exi;
100
Non est, quo properas, terra paterna tibi.
Cum venies, remoque move veloque carinam
Inque tuo celerem litore siste gradum!
Sive latet Phoebus seu terris altior exstat,
Tu mihi luce celer, tu mihi nocte veni,
105
Nocte tamen quam luce magis — nox grata puellis
Quarum suppositus colla lacertus habet.
Aucupor in lecto mendaces caelibe somnos;
Dum careo veris gaudia falsa iuvant.
Sed tua cur nobis pallens occurrit imago?
110
Cur venit a labris multa querela tuis?
Excutior somno simulacraque noctis adoro;
Nulla caret fumo Thessalis ara meo;
Tura damus lacrimamque super, qua sparsa relucet,
Ut solet adfuso surgere flamma mero.
115
115
Quando ego, te reducem cupidis amplexa lacertis,
Languida laetitia solvar ab ipsa mea?
Quando erit, ut lecto mecum bene iunctus in uno
Militiae referas splendida facta tuae?
Quae mihi dum referes, quamvis audire iuvabit,
120
Multa tamen capies oscula, multa dabis.
Semper in his apte narrantia verba resistunt;
Promptior est dulci lingua referre mora.
Sed cum Troia subit, subeunt ventique fretumque;
Spes bona sollicito victa timore cadit.
125
Hoc quoque, quod venti prohibent exire carinas,
Me movet — invitis ire paratis aquis.
Quis velit in patriam vento prohibente reverti?
A patria pelago vela vetante datis!
Ipse suam non praebet iter Neptunus ad urbem.
130
Quo ruitis? vestras quisque redite domos!
Quo ruitis, Danai? ventos audite vetantis!
Non subiti casus, numinis ista mora est.
Quid petitur tanto nisi turpis adultera bello?
Dum licet, Inachiae vertite vela rates!
135
Sed quid ago? revoco? revocaminis omen abesto,
Blandaque conpositas aura secundet aquas!
Troasin invideo, quae si lacrimosa suorum
Funera conspicient, nec procul hostis erit,
Ipsa suis manibus forti nova nupta marito
140
Inponet galeam Dardanaque arma dabit.
Arma dabit, dumque arma dabit, simul oscula sumet —
Hoc genus officii dulce duobus erit —
Producetque virum, dabit et mandata reverti
Et dicet: 'referas ista fac arma Iovi!'
145
Ille ferens dominae mandata recentia secum
Pugnabit caute respicietque domum.
Exuet haec reduci clipeum galeamque resolvet,
Excipietque suo corpora lassa sinu.
Nos sumus incertae; nos anxius omnia cogit,
150
Quae possunt fieri, facta putare timor.
Dum tamen arma geres diverso miles in orbe,
Quae referat vultus est mihi cera tuos;
Illi blanditias, illi tibi debita verba
Dicimus, amplexus accipit illa meos.
155
Crede mihi, plus est, quam quod videatur, imago;
Adde sonum cerae, Protesilaus erit.
Hanc specto teneoque sinu pro coniuge vero,
Et, tamquam possit verba referre, queror.
Per reditus corpusque tuum, mea numina, iuro,
160
Perque pares animi coniugiique faces,
Me tibi venturam comitem, quocumque vocaris,
Sive — quod heu! timeo — sive superstes eris.
165
Ultima mandato claudetur epistula parvo:
Si tibi cura mei, sit tibi cura tui!