Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Nec me crede fretum merces portante carina
Findere — quas habeo, di tueantur opes!
Nec venio Graias veluti spectator ad urbes —
Oppida sunt regni divitiora mei.
35
Te peto, quam pepigit lecto Venus aurea nostro;
Te prius optavi, quam mihi nota fores.
Ante tuos animo vidi quam lumine vultus;
Prima tulit vulnus nuntia fama tui.
Nec tamen est mirum, si sic cum polleat arcus,
40
Missilibus telis eminus ictus amo.
Sic placuit fatis; quae ne convellere temptes,
Accipe cum vera dicta relata fide.
Matris adhuc utero partu remorante tenebar;
Iam gravidus iusto pondere venter erat.
45
Illa sibi ingentem visa est sub imagine somni
Flammiferam pleno reddere ventre facem.
Territa consurgit metuendaque noctis opacae
Visa seni Priamo; vatibus ille refert.
Arsurum Paridis vates canit Ilion igni —
50
Pectoris, ut nunc est, fax fuit illa mei!
Forma vigorque animi, quamvis de plebe videbar,
Indicium tectae nobilitatis erat.
53
Est locus in mediis nemorosae vallibus Idae
Devius et piceis ilicibusque frequens,
55
Qui nec ovis placidae nec amantis saxa capellae
Nec patulo tardae carpitur ore bovis.
Hinc ego Dardaniae muros excelsaque tecta
Et freta prospiciens arbore nixus eram —
Ecce! pedum pulsu visa est mihi terra moveri —
60
Vera loquar veri vix habitura fidem —