Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
19
Quam mihi misisti verbis, Leandre, salutem
Ut possim missam rebus habere, veni!
Longa mora est nobis omnis, quae gaudia differt.
Da veniam fassae; non patienter amo!
5
Urimur igne pari, sed sum tibi viribus inpar:
Fortius ingenium suspicor esse viris.
Ut corpus, teneris ita mens infirma puellis —
Deficiam, parvi temporis adde moram!
Vos modo venando, modo rus geniale colendo
10
Ponitis in varia tempora longa mora.
Aut fora vos retinent aut unctae dona palaestrae,
Flectitis aut freno colla sequacis equi;
Nunc volucrem laqueo, nunc piscem ducitis hamo;
Diluitur posito serior hora mero.
15
His mihi summotae, vel si minus acriter urar,
Quod faciam, superest praeter amare nihil.
Quod superest facio, teque, o mea sola voluptas,
Plus quoque, quam reddi quod mihi possit, amo!
Aut ego cum cana de te nutrice susurro,
20
Quaeque tuum, miror, causa moretur iter;
Aut mare prospiciens odioso concita vento
Corripio verbis aequora paene tuis;
Aut, ubi saevitiae paulum gravis unda remisit,
Posse quidem, sed te nolle venire, queror;
25
Dumque queror lacrimae per amantia lumina manant,
Pollice quas tremulo conscia siccat anus.
Saepe tui specto si sint in litore passus,
Inpositas tamquam servet harena notas;
Utque rogem de te et scribam tibi, siquis Abydo
30
Venerit, aut, quaero, siquis Abydon eat.