Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Phyllis Demophoonti
1
Hospita, Demophoon, tua te Rhodopeia Phyllis
2
Ultra promissum tempus abesse queror.
3
Cornua cum lunae pleno semel orbe coissent,
4
Litoribus nostris ancora pacta tua est —
5
Luna quater latuit, toto quater orbe recrevit;
6
Nec vehit Actaeas Sithonis unda rates.
7
Tempora si numeres — bene quae numeramus amantes —
8
Non venit ante suam nostra querela diem.
9
Spes quoque lenta fuit; tarde, quae credita laedunt,
10
Credimus. invita nunc es amante nocens.
11
Saepe fui mendax pro te mihi, saepe putavi
12
Alba procellosos vela referre Notos.
13
Thesea devovi, quia te dimittere nollet;
14
Nec tenuit cursus forsitan ille tuos.
15
Interdum timui, ne, dum vada tendis ad Hebri,
16
Mersa foret cana naufraga puppis aqua.
17
Saepe deos supplex, ut tu, scelerate, valeres,
18
Cum prece turicremis sum venerata sacris;
19
Saepe, videns ventos caelo pelagoque faventes,
20
Ipsa mihi dixi: 'si valet ille, venit.'
21
Denique fidus amor, quidquid properantibus obstat,
22
Finxit, et ad causas ingeniosa fui.
23
At tu lentus abes; nec te iurata reducunt
24
Numina, nec nostro motus amore redis.
25
Demophoon, ventis et verba et vela dedisti;
26
Vela queror reditu, verba carere fide.
27
Dic mihi, quid feci, nisi non sapienter amavi?
28
Crimine te potui demeruisse meo.
29
Unum in me scelus est, quod te, scelerate, recepi;
30
Sed scelus hoc meriti pondus et instar habet.
31
Iura fidesque ubi nunc, commissaque dextera dextrae,
32
Quique erat in falso plurimus ore deus?
33
Promissus socios ubi nunc Hymenaeus in annos,
34
Qui mihi coniugii sponsor et obses erat?
35
Per mare, quod totum ventis agitatur et undis,
36
Per quod nempe ieras, per quod iturus eras,
37
Perque tuum mihi iurasti — nisi fictus et ille est —
38
Concita qui ventis aequora mulcet, avum,
39
Per Venerem nimiumque mihi facientia tela —
40
Altera tela arcus, altera tela faces —
41
Iunonemque, toris quae praesidet alma maritis,
42
Et per taediferae mystica sacra deae.
43
Si de tot laesis sua numina quisque deorum
44
Vindicet, in poenas non satis unus eris.
45
45
Ah, laceras etiam puppes furiosa refeci,
46
Ut, qua desererer, firma carina foret,
47
Remigiumque dedi, quod me fugiturus haberes.
48
Heu! patior telis vulnera facta meis!
49
Credidimus blandis, quorum tibi copia, verbis;
50
Credidimus generi nominibusque tuis;
51
Credidimus lacrimis — an et hae simulare docentur?
52
Hae quoque habent artes, quaque iubentur, eunt?
53
Dis quoque credidimus. quo iam tot pignora nobis?
54
Parte satis potui qualibet inde capi.
55
Nec moveor, quod te iuvi portuque locoque —
56
Debuit haec meriti summa fuisse mei!
57
Turpiter hospitium lecto cumulasse iugali
58
Paenitet, et lateri conseruisse latus.
59
Quae fuit ante illam, mallem suprema fuisset
60
Nox mihi, dum potui Phyllis honesta mori.
61
Speravi melius, quia me meruisse putavi;
62
Quaecumque ex merito spes venit, aequa venit.
63
Fallere credentem non est operosa puellam
64
Gloria. simplicitas digna favore fuit.
65
Sum decepta tuis et amans et femina verbis.
66
Di faciant, laudis summa sit ista tuae!
67
Inter et Aegidas, media statuaris in urbe,
68
Magnificus titulis stet pater ante suis.
69
Cum fuerit Sciron lectus torvusque Procrustes
70
Et Sinis et tauri mixtaque forma viri
71
Et domitae bello Thebae fusique bimembres
72
Et pulsata nigri regia caeca dei —
73
Hoc tua post illos titulo signetur imago:
74
Hic est, cuius amans hospita capta dolo est.
75
De tanta rerum turba factisque parentis
76
Sedit in ingenio Cressa relicta tuo.
77
Quod solum excusat, solum miraris in illo;
78
Heredem patriae, perfide, fraudis agis.
79
Illa — nec invideo — fruitur meliore marito
80
Inque capistratis tigribus alta sedet;
81
At mea despecti fugiunt conubia Thraces,
82
Quod ferar externum praeposuisse meis.
83
Atque aliquis 'iam nunc doctas eat,' inquit, 'Athenas;
84
Armiferam Thracen qui regat, alter erit.
85
Exitus acta probat.' careat successibus, opto,
86
Quisquis ab eventu facta notanda putat!
87
At si nostra tuo spumescant aequora remo,
88
Iam mihi, iam dicar consuluisse meis —
89
Sed neque consului, nec te mea regia tanget
90
Fessaque Bistonia membra lavabis aqua!
91
Illa meis oculis species abeuntis inhaeret,
92
Cum premeret portus classis itura meos.
93
Ausus es amplecti colloque infusus amantis
94
Oscula per longas iungere pressa moras
95
Cumque tuis lacrimis lacrimas confundere nostras,
96
Quodque foret velis aura secunda, queri
97
Et mihi discedens suprema dicere voce:
98
'Phylli, fac expectes Demophoonta tuum!'
99
Expectem, qui me numquam visurus abisti?
100
Expectem pelago vela negata meo?
101
Et tamen expecto — redeas modo serus amanti,
102
Ut tua sit solo tempore lapsa fides!
103
103
Quid precor infelix? te iam tenet altera coniunx
104
Forsitan et, nobis qui male favit, amor;
105
Iamque tibi excidimus, nullam, puto, Phyllida nosti.
106
Ei mihi! si, quae sim Phyllis et unde, rogas —
107
Quae tibi, Demophoon, longis erroribus acto
108
Threicios portus hospitiumque dedi,
109
Cuius opes auxere meae, cui dives egenti
110
Munera multa dedi, multa datura fui;
111
Quae tibi subieci latissima regna Lycurgi,
112
Nomine femineo vix satis apta regi,
113
Qua patet umbrosum Rhodope glacialis ad Haemum,
114
Et sacer admissas exigit Hebrus aquas,
115
Cui mea virginitas avibus libata sinistris
116
Castaque fallaci zona recincta manu!
117
Pronuba Tisiphone thalamis ululavit in illis,
118
Et cecinit maestum devia carmen avis;
119
Adfuit Allecto brevibus torquata colubris,
120
Suntque sepulcrali lumina mota face!
121
Maesta tamen scopulos fruticosaque litora calco
122
Quaeque patent oculis litora lata meis.
123
Sive die laxatur humus, seu frigida lucent
124
Sidera, prospicio, quis freta ventus agat;
125
Et quaecumque procul venientia lintea vidi,
126
Protinus illa meos auguror esse deos.
127
In freta procurro, vix me retinentibus undis,
128
Mobile qua primas porrigit aequor aquas.
129
Quo magis accedunt, minus et minus utilis adsto;
130
Linquor et ancillis excipienda cado.
131
Est sinus, adductos modice falcatus in arcus;
132
Ultima praerupta cornua mole rigent.
133
Hinc mihi suppositas inmittere corpus in undas
134
Mens fuit; et, quoniam fallere pergis, erit.
135
Ad tua me fluctus proiectam litora portent,
136
Occurramque oculis intumulata tuis!
137
Duritia ferrum ut superes adamantaque teque,
138
'Non tibi sic,' dices, 'Phylli, sequendus eram!'
139
Saepe venenorum sitis est mihi; saepe cruenta
140
Traiectam gladio morte perire iuvat.
141
Colla quoque, infidis quia se nectenda lacertis
142
Praebuerunt, laqueis inplicuisse iuvat.
143
Stat nece matura tenerum pensare pudorem.
144
In necis electu parva futura mora est.
145
Inscribere meo causa invidiosa sepulcro.
146
Aut hoc aut simili carmine notus eris:
147
Phyllida Demophoon leto dedit hospes amantem;
148
Ille necis causam praebuit, ipsa manum.