Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Postmodo nescio qua venisse volubile malum,
210
Verba ferens doctis insidiosa notis,
Quod quia sit lectum sancta praesente Diana,
Esse tuam vinctam numine teste fidem
Ne tamen ignoret, scripti sententia quae sit,
Lecta tibi quondam nunc quoque verba refer.
215
'Nube, precor,' dicet, 'cui te bona numina iungunt;
Quem fore iurasti, sit gener ille mihi.
Quisquis is est, placeat, quoniam placet ante Dianae!'
Talis erit mater, si modo mater erit.
Sed tamen ut quaerat quis sim qualisque, videto.
220
Inveniet vobis consuluisse deam.
Insula, Coryciis quondam celeberrima nymphis,
Cingitur Aegaeo, nomine Cea, mari.
Illa mihi patria est; nec, si generosa probatis
Nomina, despectis arguor ortus avis.
225
Sunt et opes nobis, sunt et sine crimine mores;
Amplius utque nihil, me tibi iungit Amor.
Appeteres talem vel non iurata maritum;
Iuratae vel non talis habendus eram.
Haec tibi me in somnis iaculatrix scribere Phoebe;
230
Haec tibi me vigilem scribere iussit Amor;
E quibus alterius mihi iam nocuere sagittae,
Alterius noceant ne tibi tela, cave!
Iuncta salus nostra est — miserere meique tuique;
Quid dubitas unam ferre duobus opem?
235
Quod si contigerit, cum iam data signa sonabunt,
Tinctaque votivo sanguine Delos erit,
Aurea ponetur mali felicis imago,
Causaque versiculis scripta duobus erit: