Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Mirabar quare tibi nomen Acontius esset;
210
Quod faciat longe vulnus, acumen habes.
Certe ego convalui nondum de vulnere tali,
Ut iaculo scriptis eminus icta tuis.
Quid tamen huc venias? sane miserabile corpus,
Ingenii videas magna tropaea tui!
215
Concidimus macie; color est sine sanguine, qualem
In pomo refero mente fuisse tuo,
Candida nec mixto sublucent ora rubore.
Forma novi talis marmoris esse solet;
Argenti color est inter convivia talis,
220
Quod tactum gelidae frigore pallet aquae.
Si me nunc videas, visam prius esse negabis,
'Arte nec est,' dices, 'ista petita mea,'
Promissique fidem, ne sim tibi iuncta, remittes,
Et cupies illud non meminisse deam.
225
Forsitan et facies iurem ut contraria rursus,
Quaeque legam mittes altera verba mihi.
Sed tamen adsideas utinam, quod et ipse rogabas,
Et videas sponsae languida membra tuae!
Durius ut ferro iam sit tibi pectus, Aconti,
230
Tu veniam nostris vocibus ipse petas.
Ne tamen ignores ope qua revalescere possim,
Quaeritur a Delphis fata canente deo.
Is quoque nescio quam, nunc ut vaga fama susurrat,
Neclectam queritur teste sorore fidem.
235
Hoc deus, hoc vates, hoc edita carmina dicunt —
A! desunt voto numina nulla tuo!
Unde tibi favor hic? nisi si nova forte reperta est
Quae capiat magnos littera lecta deos.