Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Praeteriive tuas de tot caelestibus aras,
180
Ave mea spreta est vestra parente parens?
Nil ego peccavi, nisi quod periuria legi
Inque parum fausto carmine docta fui.
Tu quoque pro nobis, si non mentiris amorem,
Tura feras; prosint, quae nocuere, manus!
185
Cur, qui succenses quod adhuc tibi pacta puella
Non tua sit, fieri ne tua possit, agis?
Omnia de viva tibi sunt speranda; quid aufert
Saeva mihi vitam, spem tibi diva mei?
Nec tu credideris illum, cui destinor uxor,
190
Aegra superposita membra fovere manu.
Adsidet ille quidem, quantum permittitur, ipse
Sed meminit nostrum virginis esse torum.
Iam quoque nescio quid de me sensisse videtur;
Nam lacrimae causa saepe latente cadunt,
195
Et minus audacter blanditur et oscula rara
Applicat et timido me vocat ore suam.
197
Nec miror sensisse, notis cum prodar apertis;
In dextrum versor, cum venit ille, latus,
Nec loquor, et tecto simulatur lumine somnus,
200
Captantem tactus reicioque manum.
Ingemit et tacito suspirat pectore, meque
Offensam, quamvis non mereatur, habet.
Ei mihi, quod gaudes, et te iuvat ista voluntas!
Ei mihi, quod sensus sum tibi fassa meos!
205
At mihi siqua foret, tu nostra iustius ira,
Qui mihi tendebas retia, dignus eras.
Scribis, ut invalidum liceat tibi visere corpus.
Es procul a nobis, et tamen inde noces.