Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Quo peream si dignus eras, ut vera loquamur;
30
Sed melior iusto quamque mereris ego.
Ergo te propter totiens incerta salutis
Commentis poenas doque dedique tuis?
Haec nobis formae te laudatore superbae
Contingit merces? et placuisse nocet?
35
Si tibi deformis, quod mallem, visa fuissem,
Culpatum nulla corpus egeret ope;
Nunc laudata gemo, nunc me certamine vestro
Perditis, et proprio vulneror ipsa bono.
Dum neque tu cedis, nec se putat ille secundum,
40
Tu votis obstas illius, ille tuis.
Ipsa velut navis iactor quam certus in altum
Propellit Boreas, aestus et unda refert,
Cumque dies caris optata parentibus instat,
Inmodicus pariter corporis ardor adest —
45
Ei mihi, coniugii tempus crudelis ad ipsum
Persephone nostras pulsat acerba fores!
Iam pudet, et timeo, quamvis mihi conscia non sim,
Offensos videar ne meruisse deos.
49
Accidere haec aliquis casu contendit, at alter
50
Acceptum superis hunc negat esse virum;
Neve nihil credas in te quoque dicere famam,
Facta veneficiis pars putat ista tuis.
Causa latet, mala nostra patent; vos pace movetis
Aspera submota proelia, plector ego!
55
Dic age nunc, solitoque tibi ne decipe more:
Quid facies odio, sic ubi amore noces?
Si laedis, quod amas, hostem sapienter amabis —
Me, precor, ut serves, perdere, dire, velis!