Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Sed tibi pro tutis insignia facta placebant,
Partaque bellando gloria dulcis erat.
An tantum dum me caperes, fera bella probabas,
Cumque mea patria laus tua victa iacet?
125
Di melius! validoque, precor, vibrata lacerto
Transeat Hectoreum Pelias hasta latus!
Mittite me, Danai! dominum legata rogabo
Multaque mandatis oscula mixta feram.
Plus ego quam Phoenix, plus quam facundus Ulixes,
130
Plus ego quam Teucri, credite, frater agam.
Est aliquid collum solitis tetigisse lacertis,
Praesentisque oculos admonuisse sui.
Sis licet inmitis matrisque ferocior undis,
Ut taceam, lacrimis conminuere meis.
135
Nunc quoque — sic omnes Peleus pater inpleat annos,
Sic eat auspiciis Pyrrhus ad arma tuis! —
Respice sollicitam Briseida, fortis Achille,
Nec miseram lenta ferreus ure mora!
Aut, si versus amor tuus est in taedia nostri,
140
Quam sine te cogis vivere, coge mori!
Utque facis, coges. abiit corpusque colorque;
Sustinet hoc animae spes tamen una tui.
Qua si destituor, repetam fratresque virumque —
Nec tibi magnificum femina iussa mori.
145
Cur autem iubeas? stricto pete corpora ferro;
Est mihi qui fosso pectore sanguis eat.
Me petat ille tuus, qui, si dea passa fuisset,
Ensis in Atridae pectus iturus erat!
A, potius serves nostram, tua munera, vitam!
150
Quod dederas hosti victor, amica rogo.