Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
4
Quam nisi tu dederis, caritura est ipsa, salutem
Mittit Amazonio Cressa puella viro.
Perlege, quodcumque est — quid epistula lecta nocebit?
Te quoque in hac aliquid quod iuvet esse potest;
5
His arcana notis terra pelagoque feruntur.
Inspicit acceptas hostis ab hoste notas.
Ter tecum conata loqui ter inutilis haesit
Lingua, ter in primo restitit ore sonus.
Qua licet et sequitur, pudor est miscendus amori;
10
Dicere quae puduit, scribere iussit amor.
Quidquid Amor iussit, non est contemnere tutum;
Regnat et in dominos ius habet ille deos.
Ille mihi primo dubitanti scribere dixit:
'Scribe! dabit victas ferreus ille manus.'
15
Adsit et, ut nostras avido fovet igne medullas,
Figat sic animos in mea vota tuos!
Non ego nequitia socialia foedera rumpam;
Fama — velim quaeras — crimine nostra vacat.
Venit amor gravius, quo serius — urimur intus;
20
Urimur, et caecum pectora vulnus habent.
Scilicet ut teneros laedunt iuga prima iuvencos,
Frenaque vix patitur de grege captus equus,
Sic male vixque subit primos rude pectus amores,
Sarcinaque haec animo non sedet apta meo.
25
Ars fit, ubi a teneris crimen condiscitur annis;
Cui venit exacto tempore, peius amat.
Tu nova servatae capies libamina famae,
Et pariter nostrum fiet uterque nocens.
Est aliquid, plenis pomaria carpere ramis,
30
Et tenui primam delegere ungue rosam.