Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Si tamen ille prior, quo me sine crimine gessi,
Candor ab insolita labe notandus erat,
At bene successit, digno quod adurimur igni;
Peius adulterio turpis adulter obest.
35
Si mihi concedat Iuno fratremque virumque,
Hippolytum videor praepositura Iovi!
Iam quoque — vix credes — ignotas mittor in artes;
Est mihi per saevas impetus ire feras.
Iam mihi prima dea est arcu praesignis adunco
40
Delia; iudicium subsequor ipsa tuum.
In nemus ire libet pressisque in retia cervis
Hortari celeris per iuga summa canes,
Aut tremulum excusso iaculum vibrare lacerto,
Aut in graminea ponere corpus humo.
45
Saepe iuvat versare leves in pulvere currus
Torquentem frenis ora fugacis equi;
Nunc feror, ut Bacchi furiis Eleleides actae,
Quaeque sub Idaeo tympana colle movent,
Aut quas semideae Dryades Faunique bicornes
50
Numine contactas attonuere suo.
51
Namque mihi referunt, cum se furor ille remisit,
Omnia; me tacitam conscius urit amor.
Forsitan hunc generis fato reddamus amorem,
Et Venus ex tota gente tributa petat.
55
Iuppiter Europen — prima est ea gentis origo —
Dilexit, tauro dissimulante deum.
Pasiphae mater, decepto subdita tauro,
Enixa est utero crimen onusque suo.
Perfidus Aegides, ducentia fila secutus,
60
Curva meae fugit tecta sororis ope.