Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Arcus — et arma tuae tibi sunt imitanda Dianae —
Si numquam cesses tendere, mollis erit.
Clarus erat silvis Cephalus, multaeque per herbas
Conciderant illo percutiente ferae;
95
Nec tamen Aurorae male se praebebat amandum.
Ibat ad hunc sapiens a sene diva viro.
Saepe sub ilicibus Venerem Cinyraque creatum
Sustinuit positos quaelibet herba duos.
Arsit et Oenides in Maenalia Atalanta;
100
Illa ferae spolium pignus amoris habet.
Nos quoque quam primum turba numeremur in ista!
Si Venerem tollas, rustica silva tua est.
103
Ipsa comes veniam, nec me latebrosa movebunt
Saxa neque obliquo dente timendus aper.
105
Aequora bina suis obpugnant fluctibus isthmon,
Et tenuis tellus audit utrumque mare.
Hic tecum Troezena colam, Pittheia regna;
Iam nunc est patria carior illa mea.
Tempore abest aberitque diu Neptunius heros;
110
Illum Pirithoi detinet ora sui.
Praeposuit Theseus — nisi si manifesta negamus —
Pirithoum Phaedrae Pirithoumque tibi.
Sola nec haec ad nos iniuria venit ab illo;
In magnis laesi rebus uterque sumus.
115
Ossa mei fratris clava perfracta trinodi
Sparsit humi; soror est praeda relicta feris.
Prima securigeras inter virtute puellas
Te peperit, nati digna vigore parens;
Si quaeras, ubi sit — Theseus latus ense peregit,
120
Nec tanto mater pignore tuta fuit.