Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
At ne nupta quidem taedaque accepta iugali —
Cur, nisi ne caperes regna paterna nothus?
Addidit et fratres ex me tibi, quos tamen omnis
Non ego tollendi causa, sed ille fuit.
125
O utinam nocitura tibi, pulcherrime rerum,
In medio nisu viscera rupta forent!
I nunc, sic meriti lectum reverere parentis —
Quem fugit et factis abdicat ipse suis!
Nec, quia privigno videar coitura noverca,
130
Terruerint animos nomina vana tuos.
Ista vetus pietas, aevo moritura futuro,
Rustica Saturno regna tenente fuit.
Iuppiter esse pium statuit, quodcumque iuvaret,
Et fas omne facit fratre marita soror.
135
Illa coit firma generis iunctura catena,
Inposuit nodos cui Venus ipsa suos.
Nec labor est celare, licet peccemus, amorem.
Cognato poterit nomine culpa tegi.
Viderit amplexos aliquis, laudabimur ambo;
140
Dicar privigno fida noverca meo.
141
Non tibi per tenebras duri reseranda mariti
Ianua, non custos decipiendus erit;
Ut tenuit domus una duos, domus una tenebit;
Oscula aperta dabas, oscula aperta dabis;
145
Tutus eris mecum laudemque merebere culpa,
Tu licet in lecto conspiciare meo.
Tolle moras tantum properataque foedera iunge —
Qui mihi nunc saevit, sic tibi parcat Amor!
Non ego dedignor supplex humilisque precari.
150
Heu! ubi nunc fastus altaque verba iacent?