Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Et pugnare diu nec me submittere culpae
Certa fui — certi siquid haberet amor;
Victa precor genibusque tuis regalia tendo
Bracchia! quid deceat, non videt ullus amans.
155
Depudui, profugusque pudor sua signa reliquit.
Da veniam fasse duraque corda doma!
Quod mihi sit genitor, qui possidet aequora, Minos,
Quod veniant proavi fulmina torta manu,
Quod sit avus radiis frontem vallatus acutis,
160
Purpureo tepidum qui movet axe diem —
Nobilitas sub amore iacet! miserere priorum
Et, mihi si non vis parcere, parce meis!
Est mihi dotalis tellus Iovis insula, Crete —
Serviat Hippolyto regia tota meo!
165
Flecte, ferox, animos! potuit corrumpere taurum
Mater; eris tauro saevior ipse truci?
Per Venerem, parcas, oro, quae plurima mecum est!
Sic numquam, quae te spernere possit, ames;
Sic tibi secretis agilis dea saltibus adsit,
170
Silvaque perdendas praebeat alta feras;
Sic faveant Satyri montanaque numina Panes,
Et cadat adversa cuspide fossus aper;
Sic tibi dent Nymphae, quamvis odisse puellas
Diceris, arentem quae levet unda sitim!
175
Addimus his precibus lacrimas quoque; verba precantis
Qui legis, et lacrimas finge videre meas!