Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Adspicit inmensum moles nativa profundum —
Mons fuit; aequoreis illa resistit aquis.
Hinc ego vela tuae cognovi prima carinae,
Et mihi per fluctus impetus ire fuit.
65
Dum moror, in summa fulsit mihi purpura prora —
Pertimui; cultus non erat ille tuus.
Fit propior terrasque cita ratis attigit aura;
Femineas vidi corde tremente genas.
Non satis id fuerat — quid enim furiosa morabar? —
70
Haerebat gremio turpis amica tuo!
Tunc vero rupique sinus et pectora planxi,
Et secui madidas ungue rigente genas,
Inplevique sacram querulis ululatibus Iden
Illuc has lacrimas in mea saxa tuli.
75
Sic Helene doleat defectaque coniuge ploret,
Quaeque prior nobis intulit, ipsa ferat!
Nunc tibi conveniunt, quae te per aperta sequantur
Aequora legitimos destituantque viros;
At cum pauper eras armentaque pastor agebas,
80
Nulla nisi Oenone pauperis uxor erat.
Non ego miror opes, nec me tua regia tangit
Nec de tot Priami dicar ut una nurus —
Non tamen ut Priamus nymphae socer esse recuset,
Aut Hecubae fuerim dissimulanda nurus;
85
Dignaque sum fieri rerum matrona potentis;
Sunt mihi, quas possint sceptra decere, manus.
Nec me, faginea quod tecum fronde iacebam,
Despice; purpureo sum magis apta toro.
Denique tutus amor meus est; ibi nulla parantur
90
Bella, nec ultrices advehit unda rates.