Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Hos potius populos in dotem, ambage remissa,
150
Accipe et advectas Pygmalionis opes.
Ilion in Tyriam transfer felicius urbem
Resque loco regis sceptraque sacra tene!
153
Si tibi mens avida est belli, si quaerit Iulus,
Unde suo partus Marte triumphus eat,
155
Quem superet, nequid desit, praebebimus hostem;
Hic pacis leges, hic locus arma capit.
Tu modo, per matrem fraternaque tela, sagittas,
Perque fugae comites, Dardana sacra, deos —
Sic superent, quoscumque tua de gente reportat
160
Mars ferus, et damni sit modus ille tui,
Ascaniusque suos feliciter inpleat annos,
Et senis Anchisae molliter ossa cubent! —
Parce, precor, domui, quae se tibi tradit habendam!
Quod crimen dicis praeter amasse meum?
165
Non ego sum Pthias magnisque oriunda Mycenis,
Nec steterunt in te virque paterque meus.
Si pudet uxoris, non nupta, sed hospita dicar;
Dum tua sit, Dido quidlibet esse feret.
Nota mihi freta sunt Afrum plangentia litus;
170
Temporibus certis dantque negantque viam.
Cum dabit aura viam, praebebis carbasa ventis;
Nunc levis eiectam continet alga ratem.
Tempus ut observem, manda mihi; certius ibis,
Nec te, si cupies, ipsa manere sinam.
175
Et socii requiem poscunt, laniataque classis
Postulat exiguas semirefecta moras;
Pro meritis et siqua tibi debebimus ultra,
Pro spe coniugii tempora parva peto —