Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Non tamen Aenean, quamvis male cogitat, odi,
30
Sed queror infidum questaque peius amo.
Parce, Venus, nurui, durumque amplectere fratrem,
Frater Amor, castris militet ille tuis!
Aut ego, quae coepi, (neque enim dedignor) amorem,
Materiam curae praebeat ille meae!
35
Fallor, et ista mihi falso iactatur imago;
Matris ab ingenio dissidet ille suae.
Te lapis et montes innataque rupibus altis
Robora, te saevae progenuere ferae,
Aut mare, quale vides agitari nunc quoque ventis,
40
Qua tamen adversis fluctibus ire paras.
Quo fugis? obstat hiemps. hiemis mihi gratia prosit!
Adspice, ut eversas concitet Eurus aquas!
Quod tibi malueram, sine me debere procellis;
Iustior est animo ventus et unda tuo.
45
Non ego sum tanti — quid non censeris inique? —
Ut pereas, dum me per freta longa fugis.
Exerces pretiosa odia et constantia magno,
Si, dum me careas, est tibi vile mori.
Iam venti ponent, strataque aequaliter unda
50
Caeruleis Triton per mare curret equis.
51
Tu quoque cum ventis utinam mutabilis esses!
Et, nisi duritia robora vincis, eris.
Quid, quasi nescires, insana quid aequora possint,
Expertae totiens tam male credis aquae?
55
Ut, pelago suadente viam, retinacula solvas,
Multa tamen latus tristia pontus habet.
Nec violasse fidem temptantibus aequora prodest;
Perfidiae poenas exigit ille locus,