Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Praecipue cum laesus amor, quia mater Amorum
60
Nuda Cytheriacis edita fertur aquis.
Perdita ne perdam, timeo, noceamve nocenti,
Neu bibat aequoreas naufragus hostis aquas.
Vive, precor! sic te melius quam funere perdam.
Tu potius leti causa ferere mei.
65
Finge, age, te rapido — nullum sit in omine pondus! —
Turbine deprendi; quid tibi mentis erit?
Protinus occurrent falsae periuria linguae,
Et Phrygia Dido fraude coacta mori;
Coniugis ante oculos deceptae stabit imago
70
Tristis et effusis sanguinolenta comis.
Quid tanti est ut tum 'merui! concedite!' dicas,
Quaeque cadent, in te fulmina missa putes?
Da breve saevitiae spatium pelagique tuaeque;
Grande morae pretium tuta futura via est.
75
Haec minus ut cures, puero parcatur Iulo!
Te satis est titulum mortis habere meae.
Quid puer Ascanius, quid di meruere Penates?
Ignibus ereptos obruet unda deos?
Sed neque fers tecum, nec, quae mihi, perfide, iactas,
80
Presserunt umeros sacra paterque tuos.
Omnia mentiris, neque enim tua fallere lingua
Incipit a nobis, primaque plector ego.
Si quaeras, ubi sit formosi mater Iuli —
Occidit a duro sola relicta viro!
85
Haec mihi narraras — sat me monuere! merentem
Ure; minor culpa poena futura mea est.
Nec mihi mens dubia est, quin te tua numina damnent.
Per mare, per terras septima iactat hiemps.