Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Non ego captavi brevibus tua colla lacertis
Nec gremio sedi sarcina grata tuo.
95
Non cultus tibi cura mei, nec pacta marito
Intravi thalamos matre parante novos.
Obvia prodieram reduci tibi — vera fatebor —
Nec facies nobis nota parentis erat!
Te tamen esse Helenen, quod eras pulcherrima, sensi;
100
Ipsa requirebas, quae tua nata foret!
Pars haec una mihi, coniunx bene cessit Orestes;
Is quoque, ni pro se pugnat, ademptus erit.
Pyrrhus habet captam reduce et victore parente —
Hoc munus nobis diruta Troia dedit!
105
Cum tamen altus equis Titan radiantibus instant,
Perfruor infelix liberiore malo;
Nox ubi me thalamis ululantem et acerba gementem
Condidit in maesto procubuique toro,
Pro somno lacrimis oculi funguntur obortis,
110
Quaque licet, fugio sicut ab hoste virum.
Saepe malis stupeo rerumque oblita locique
Ignara tetigi Scyria membra manu,
Utque nefas sensi, male corpora tacta relinquo
Et mihi pollutas credor habere manus.
115
Saepe Neoptolemi pro nomine nomen Orestae
Exit, et errorem vocis ut omen amo.
Per genus infelix iuro generisque parentem,
Qui freta, qui terras et sua regna quatit;
Per patris ossa tui, patrui mihi, quae tibi debent,
120
Quod se sub tumulo fortiter ulta iacent —
Aut ego praemoriar primoque exstinguar in aevo,
Aut ego Tantalidae Tantalis uxor ero!