Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Prodigiumque triplex, armenti dives Hiberi
Geryones, quamvis in tribus unus erat;
Inque canes totidem trunco digestus ab uno
Cerberos inplicitis angue minante comis;
95
Quaeque redundabat fecundo vulnere serpens
Fertilis et damnis dives ab ipsa suis;
Quique inter laevumque latus laevumque lacertum
Praegrave conpressa fauce pependit onus;
Et male confisum pedibus formaque bimembri
100
Pulsum Thessalicis agmen equestre iugis.
Haec tu Sidonio potes insignitus amictu
Dicere? non cultu lingua retenta silet?
Se quoque nympha tuis ornavit Iardanis armis
Et tulit a capto nota tropaea viro.
105
105
I nunc, tolle animos et fortia gesta recense;
Quo tu non esses, iure vir illa fuit.
Qua tanto minor es, quanto te, maxime rerum,
Quam quos vicisti, vincere maius erat.
Illi procedit rerum mensura tuarum —
110
Cede bonis; heres laudis amica tuae.
O pudor! hirsuti costis exuta leonis
Aspera texerunt vellera molle latus!
Falleris et nescis — non sunt spolia illa leonis,
Sed tua, tuque feri victor es, illa tui.
115
Femina tela tulit Lernaeis atra venenis,
Ferre gravem lana vix satis apta colum,
Instruxitque manum clava domitrice ferarum,
Vidit et in speculo coniugis arma mei!
Haec tamen audieram; licuit non credere famae,
120
Et venit ad sensus mollis ab aure dolor —