Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Ante meos oculos adducitur advena paelex,
Nec mihi, quae patior, dissimulare licet!
Non sinis averti; mediam captiva per urbem
Invitis oculis adspicienda venit.
125
Nec venit incultis captarum more capillis,
Fortunam vultu fassa decente suam;
Ingreditur late lato spectabilis auro,
Qualiter in Phrygia tu quoque cultus eras.
Dat vultum populo sublimis ut Hercule victo;
130
Oechaliam vivo stare parente putes.
Forsitan et pulsa Aetolide Deianira
Nomine deposito paelicis uxor erit,
Eurytidosque Ioles atque Aonii Alcidae
Turpia famosus corpora iunget Hymen.
135
Mens fugit admonitu, frigusque perambulat artus,
Et iacet in gremio languida facta manus.
Me quoque cum multis, sed me sine crimine amasti.
Ne pigeat, pugnae bis tibi causa fui.
Cornua flens legit ripis Achelous in udis
140
Truncaque limosa tempora mersit aqua;
Semivir occubuit in lotifero Eueno
Nessus, et infecit sanguis equinus aquas.
Sed quid ego haec refero? scribenti nuntia venit
Fama, virum tunicae tabe perire meae.
145
Ei mihi! quid feci? quo me furor egit amantem?
Inpia quid dubitas Deianira mori?
An tuus in media coniunx lacerabitur Oeta,
Tu sceleris tanti causa superstes eris?
Siquid adhuc habeo facti, cur Herculis uxor
150
Credar, coniugii mors mea pignus erit!