Ars Amatoria, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Quis stupor hic, Menelaƫ, fuit? tu solus abibas,
Isdem sub tectis hospes et uxor erant.
Accipitri timidas credis, furiose, columbas?
Plenum montano credis ovile lupo?
365
Nil Helene peccat, nihil hic committit adulter:
Quod tu, quod faceret quilibet, ille facit.
Cogis adulterium dando tempusque locumque;
Quid nisi consilio est usa puella tuo?
Quid faciat? vir abest, et adest non rusticus hospes,
370
Et timet in vacuo sola cubare toro.
Viderit Atrides: Helenen ego crimine solvo:
Usa est humani commoditate viri.
373
Sed neque fulvus aper media tam saevus in ira est,
Fulmineo rabidos cum rotat ore canes,
375
Nec lea, cum catulis lactentibus ubera praebet,
Nec brevis ignaro vipera laesa pede,
Femina quam socii deprensa paelice lecti:
Ardet et in vultu pignora mentis habet.
In ferrum flammasque ruit, positoque decore
380
Fertur, ut Aonii cornibus icta dei.
Coniugis admissum violataque iura marita est
Barbara per natos Phasias ulta suos.
Altera dira parens haec est, quam cernis, hirundo:
Aspice, signatum sanguine pectus habet.
385
Hoc bene compositos, hoc firmos solvit amores;
Crimina sunt cautis ista timenda viris.
Nec mea vos uni damnat censura puellae:
Di melius! vix hoc nupta tenere potest.
Ludite, sed furto celetur culpa modesto:
390
Gloria peccati nulla petenda sui est.